Credo

Credo in unum Deum. Patrem omni potentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium, et invisibilium omnium.
Et ex Patre natum ante omnia saecula. Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.
Genitum, non factum, con substantialem Patri: perquem omnia facta sunt. Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de coelis.

Et incarnatus est

Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: Et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis: sub Pontio Pilato.
Et sepultus est, crucifixus pro nobis, passus et sepultus est

Et resurrexit

Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. Et ascendit in coelum: sedet at dexteram Patris. Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos, et mortuos: cujus regini not erit finis
Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificantem. Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur: cui locutus est per Prophetas.
Et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expecto resurrectionem mortuorum. Et vitam venturi saeculi, amen.